monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, VII <<<     >>> IX

Caput VIII

1 Nunc autem defendenda mihi videtur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine civitatem eo tempore, quo non plus quam viri quattuor vel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse videntur in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa civitas nuncupata est.
2 Sed hoc quos movet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum pervenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de civitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praevidebantur esse ventura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus civitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut civitas Dei etiam suae adversariae conparatione clarescat.
3 Cum igitur scriptura divina, ubi et numerum annorum, quos illi homines vixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: "Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies" illius vel illius quos vixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non debemus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate vivebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae civitates?
4 Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diversis generationibus primitus digerere atque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem viventium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum viventium, generationes contexerentur usque diluvium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui vocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales universi facti fuerant, ut diluvio delerentur; excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium vastatione mortalium per arcam euadere meruerunt.
Quod igitur scriptum est: "Et cognovit Cain uxorem suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans civitatem in nomine filii sui Enoch:" non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur.
5 Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognovisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum videtur habuisse; verum etiam posterius eadem scriptura: "Cognovit, inquit, Adam Evam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominavit nomen illius Seth."
Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamvis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur.
6 Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa civitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius.
7 Neque enim et Iudas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori civitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae civitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat civitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis vinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret civitati.
8 Tam longa quippe vita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui vixit minimum ante diluvium, ad septingentos quinquaginta tres perveniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamvis nemo ad mille pervenerit.
9 Quis itaque dubitaverit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae civitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuventutis; ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8